Epistola I ad Corinthos*

Caput 14: Versus 6

Nunc autem.Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest.Nunc autem.Si venero nunc ad vos, quando fideles estis,linguis loquens,quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil.Aut in revelatione.Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quaedam mysteria, ut in Apocalypsi.Aut in scientia.Ut exponam ea quae ad sciendum pertinent. Ea sunt quae fidem illuminant, ut de natura Deitatis.Aut in prophetia.Ut exponam Scripturas quae de futuris agunt.Aut in doctrina.Ut exponam Scripturas quae mores informant.
(* Traductions européennes)